# De solis ac lunae defectibus 218

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/218

Trajicias tenuis per plura foramina chartae;
Lente alia rursum conjungere, compositosque
Quotlibet è puris dabitur spectare colores.
His animadversis 38 unam cognoscere binis
Jam licet e causis, caeca Telluris in umbra
Quae mersam ardenti perfundunt sanguine Phoeben,
Luminaque aërias tingunt transmissa per auras.
Nam radii aetheriis subeuntes aëra ab oris
Dum flectunt iter, et medium torquentur ad axem,
Distracta in varios dissolvunt fila colores.
Quae violas, quae coerulei placida aequora ponti
Languida nigranti confundunt stamina fuco,
Flexa magis, magis ima petunt: referentia contra
Ardentesque rosas, et fusi sanguinis undam,
Divitis et venam quae tingunt fulva metalli,
Vi retinent majore viam, ac de tramite recto
Discedunt minus, et minus inclinantur in umbram.
Illa igitur spatium diffusa per amplius, atque
Languida distractu tanto, et tenuata, minore

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
