Latin · Dactylic hexameter
219
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 219
Unproofread scanNot analysed yet
Ostentant oculis, et caetera robore vincunt.
Ne tamen 39 hanc solamve putes, primamve coloris
Sanguinei causam imprudens: perturbat et illa
Languentis Phoebes vultum, affunditque ruborem,
Sed tenuem: neque enim spatii discrimina tanta
Purpureus violae poscit, rubeusque cruoris,
Dum se distractus fundit color: ille rubenti
Vix addit novies ternis de partibus unam.
Ergo quid aërias tingat delata per auras
Fila magis, turpique aspergat sanguine Divam,
Accipe: nunc almae lucis Natura sub imis
Occultata diu latebris, penitusque reposti