# De solis ac lunae defectibus 225

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/225

Ore tumens patulo circum se tendet hiatus.
Aëris hic velum conclusi, atque ampla patebit
Lamina, quae medio tenuissima, quo mage ad oras
Marginis extremas accesserit, hoc mage crasso
Se pandet laxans gremio, et pinguescet eundo.
Nec vero, 5o quacumque libet, quo pandat hiatu
Parte sui sese, quod vitra interjacet inter,
Aërii spatium veli, et quam crassa patescat
Lamina, mensuram capias si rite, latebit.
Nam lentes aequum vitreae curvantur in orbem,
Cui tantum medio sese ardua tollit ab imo
Extima frons, quantum aërias consurgit in auras
Ille tubus, celsusque alti petit aetheris ignes.
Ast aequam incurvus qua vertice sustinet orbis
Planitiem, et puncto sinuatus tangit in uno,
Mensuras spatiorum animo tibi concipe ternas.
Prima sit, integrum medio quae ducta sub imo
Linea, descensu recto pertunderet orbem:
Altera, contactu, signet, quam distet ab alto
Discedens dorsi punctum quodcumque recurvi:

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
