# De solis ac lunae defectibus 229

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/229

Fas fuerit, vel queis aditus prohibebitur, atque
Aërias iterum cursus referetur in auras;
Invenies post aucta aequalibus incrementis
Emensae intervalla viae mutarier ipsas
Usque vices, positusque novos, sortemque redire.
Haec tibi 55, si filum certi quodcumque coloris
Junctis excipias vitris, atque aëre clauso,
Provenient: quod si frontem deflexeris ipsam
Vitrorum obliquans, variis ut flexibus auram
Lux subeat, vel si vitris concluseris undam,
Aut oleae succum, aut alios, aliosque liquores;
Mutatis semper vicibus reditumque, aditumque
Post paria intervalla viae succedere cernes
Alternis: ast haec ipsa intervalla redibunt
Majora obliquis in flexibus, atque ubi vitris
Corpora clauduntur mage pinguia, vel mage densa,
Intervalla vices pariter magis ampla requirent.
Sed 56 quoniam nostris non haec sunt usibus apta,
Ut monui, potius variorum fila colorum
Fac subeant punctae transmissa foramine chartae
Ordine quaeque suo: cernes, ut quodque minori
Mutat iter flexu, obliquo nova corpora motu
Cum subit ingrediens, contra majoribus usque
Intervallorum spatiis gaudere viam,
Maximaque in roseo, in violae tenuissima fuco.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
