Latin
230
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 230
Unproofread scanNot analysed yet
His ita tentatis, multo 57 jam plura licebit
Addere, nec varias cernentem exurgere formas
Invadet stupor ignarum, quae singula longus
Scrutari labor, et latiis celebrare Camoenis.
De genere 58 hoc illud: non tantum tenve coloris
Si filum admittas, ast ampla aspergine primam
Vitrorum frontem perfuderis, atque papyro,
Transmissumve jubar sistas, retrove repulsum;
Aspicies subito enatas fulgere corollas,
Et circumductos radiantibus orbibus orbes,
Queis tamen unus erit color omnibus, ille
per arctum
Admissae lucis tulerant quem fila foramen.
At nigra se rutilis interseret orbibus umbra,
Et circumductos distinguet fusca colores:
Quaque sui nitidas transmittent parte corollas,
Hac umbram retro vitra irradiata remittent:
Qua retro rutilos orbes regione reflectent,
Transmittent illa tenebras, orbesque nigrantes.
Non ita 59 si plenum vitris jubar, atque colorum