Latin
232
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 232
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet, ejusdem cum tam sint multa coloris Stamina, staminibusque suum discrimen, iniqua Et vicium spatia; haec quamquam tenuissima in una Est vice differitas, vel ternis, sive quaternis; Pluribus illa tamen vicium in regressibus aucta Excrescit magis, atque magis; jamque omnibus unam, Jamque vices geminas, jam centum, aut denique mille Unius, ejusdemque addunt postrema coloris Stamina primorum vicibus. Viridantia fila Hinc aliis, simili vernant quae laeta colore, In vicium praestant numero, et satis ampla viarum Post spatia adjiciunt jam centum, et mille, novatos Queis plus alternant positus, formamque resumunt. Quod simul in rubeoque rosae, ditisque metalli Evenit in fulvo, reliquisque ex ordine fucis. Ergo, perspicuae fuerit si lamina massae Crassa satis, filis ex ingredientibus una, Atque uno tinctis fuco, sub margine demum Opposito, paribus sortem, formamque resumptam Plurima signabunt numeris, ac plurima contra, Et totidem ferme, imparibus: proinde illa priori