# De solis ac lunae defectibus 233

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/233

Reflexus repetet sedes, procurret at alter
Victor, et objecti per viscera corporis ibit:
Omne genus junctos miscebit uterque colores.
Ast 61 ubi trananda est tenuis lamella, vicesque
Vix geminae positus, seu ternae, sive quaternae
Alternis referunt mutatos, altera rerum
Spectanti exurgit facies; namque illita fuco
Quae simili, pariter per primam stamina frontem
Se tulerint progressa, eadem sub fronte secunda
Unam itidem sortita vicem ferme omnia, sive
Progressum facilem, seu sunt habitara regressum.
Sed quoniam, vario distant quae fila colore,
Magna etiam in vicium spatiis discrimina poscunt;
Illa pari numero mutant, haec impare, et illa
Procurrunt potius, retro haec reflexa recurrunt;
Dividit ac fucos tenuis lamella, coloresque
Ostentat varios varia de parte tuenti.
Nec vero 62, quos transmissu rutilare colores
Quos fas lamella in quavis remeare latebit,

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
