Latin
234
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 234
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis inclusi ingenium, quae luminis ipso
Flexus in ingressu, servata notaveris, atque
Singula per numeros certa versaveris arte.
Praestitit haec, primus qui tot tam mira reperta
Prodidit educens. Tenuis dum lamina crescit
Sensim, perque gradus, series prodire notavit
Ille quidem varias longo ordine, scilicet illas
Interclusa vitris praebent quas corpora, quasque
Et tenues bullae, dorso dum defluit humor,
Atque cutis sensim gracilescit, vertice ab alto
Exortas tergo demittunt: orbibus orbes
Nam sese inserti excipiunt, pulchrasque corollas
Alternant, alios et prospectantibus intro
Transmissos tergo ostentant, aliosque repulsos
Convexa dorsi praebent de parte colores.
Hinc etiam 63, quae perspicuo, quae corpora
opaco
Sint gremio, variis varia de parte tuentem
Quae ludant incerta coloribus, et quibus idem,
Curque aliis alius constet color, omnia ab uno
Hausit felici cursu manantia fonte.
Nulla etenim 64 rectis viduata meatibus, atque