# De solis ac lunae defectibus 241

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/241

Hinc tumidae surgunt massae, Coeloque feruntur:
Scilicet hic nebulis, et nubibus ortus opacis.
Ast ubi jam paullatim aestus deferbuit, atque
Sese iterum adstringunt tenuata mole vapores;
Prima vicem, quoniam rubeis longissima filis
Intervalla vices referunt, sortemque novatam,
Ut monui, retinent rubicundo tincta colore
Stamina, prima globos perrumpunt libera, nec
jam
Parte sui emensas retro pelluntur ad oras,
Aut vario hac illac flexu distracta feruntur:
Caetera adhuc mutantque vices, cursumque reflectunt.
Si moles pergat tenuarier, aurea cursum
Libera cum rubeis producunt, tum quoque flava,
Dein fugiunt virides, reliquique ex ordine fuci,
Purus et amotis pellucet nubibus aër.
Non tamen 72 usque adeo tenui se mole vapores

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
