# De solis ac lunae defectibus 242

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/242

Ast ubi sordentem Zephyri levis aura serenat
Aëra, jam rubeus color effugit, eque reflexis
Caeruleus filis oritur, Coelumque colorat;
Transmissae contra flavescunt stamina lucis.
Densatur magis, atque magis; violaeque nigranti
Fit color assimilis, Boreae de parte nivalis
Si gelida errantes adstrinxerit aura vapores,
Et minimae molis globuli dispergere dorso
Jam violae tantum possint nigrantia fila.
Praeterea 73 globulus, rubicundae stamina lucis
Flectere qui medium evaleat delata per axem,
Obliquis illapsa viis reliqua omnia flectet.
Majora haec etenim vicium intervalla requirunt,
Perque globum obliquo tendit quae semita calle,
Est brevior, medio quam qui traducitur axis.
At contra medium globulus deducta per axem
Vix potis est violae qui languida flectere fila,
Nulla parte sui reliquos inflectere fucos,
Et circum aëriis poterit dispergere campis.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
