Latin · Dactylic hexameter
EPIGRAMMA
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Orbita se jungat, nectatque, ut tenvia nodo
Necti fila solent; nodos dixere vocantes.
Quaelibet hinc geminis innectitur orbita nodis,
Quos pene immotos Phoebus prospectat, et oras
Disjunctas longe, ac contraria signa notantes.
Nobis pro vario positu Telluris ad ignem
Titanis medium variis quoque cursibus errant,
Jamque simul coëunt adducti, jamque recedunt,
Semotisque procul respondent aetheris oris.
Ac Venus in primis, et qui talaria plantis
Innectit Maja genitus, fumantiaque astra,
Illa, quibus nodi à Phoebo tolluntur in altum
Non mage, Phoebeo quam Tellus distet ab igne,
Incertam objiciunt hinc suspectantibus, atque
Toto nodorum sedem circum undique Coelo
Errantem longe: medium proin finibus orbem