Latin
SOLIS AC EVNAE
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Seu referam implexis Phoeben erroribus actam;
Ille mihi astrorum nexus, viresque ministrat,
Syderei queis sese ignes per mutua turbant;
Sive Deam media sordentem sanguine in umbra;
Ille almae textum lucis, mixtosque colores
Suggerit, et longi dat carminis argumentum.
Idem ergo et summo inseritur mihi celsus Olympo
Jam Numen, coliturque hymno, dum digna recenti
Surgunt templa Deo, dum mascula thura parantur.
Ergo opus excipite, atque aures adhibete canenti, Tuque, et tota cohors, facilemque adjungite mentem,
Ac trepidum assensu vatem firmate secundo.
Defectus Solis varios, Lunaeque labores
Si penitus nosse, et caecas evolvere causas
Est animus; superas scrutari ante omnia sedes
Cura sit, et positus astrorum, et discere motus.