Latin
EPIGRAMMA
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
casu opposita ex parte aliqua directioni ejus Ut Geometrarum sermone utamur, dum ce motus, et in secundo conspirante cum eodem; leritas motus realis in perigeo, et apogeo est unde sit, ut in apogeo ejus motus sit lentissiin ratione reciproca distantiarum simplici, mus, in perigeo celerrimus, quod est discri celeritas apparens est in eadem duplicata; at men physicum ejus celeritatis realis; sed ap cum diameter realis fit eadem in utroque caparens celeritas variatur adhuc magis ex ilsu, diameter apparens est in ratione distantilusione optica, qua nobis, quae propiora arum reciproca simplici. sunt, apparent majora, etiamsi aequalia sint. Percellunt acrem contra, quae proxima, visum, Et crassam ingenti distendunt augmine molem. Quae 3o tamen in summo bijugos mora vertice tardat, Emensae non illa viae revolubile tempus Producit nimium laxans; ter namque novenis Omnia per gyrum radiantia signa diebus Lustrat, et integro Coelum complectitur orbe Diva soror, jamque a tergo velocior urget Ac lentum assequitur fratrem, jam deinde relinquit Progrediens, variatque vices, mensesque novatos Integrat, ac solidum alternans discriminat annum, Interea ipse etiam Titan delatus Olympo Progreditur, nec mense soror regressa novato immotum, Coeli qua parte reliquerat, illa Invenit; inde dies geminos impendit, et horas Praeterea plures, dum se olli adjungere possit, Ac progressa iterum Coelo procurrere aperto. Quosque Deae cursus menses metitur, in illis Invenies ter pene dies se evolvere denos, Dimidius tibi nam deerit, quo tempore rursum Conveniunt, Coeloque iterum spatiantur eodem.