Latin
FINIS LIBRI I
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 47
Unproofread scanNot analysed yet
Dejicit, ac densis montes quatit ictibus altos.
Marmoreasque sinu moles educit, et igne
Aera liquat, rigidumque argenti pondus, et auri,
Ac lateres, calcemque vehit; tum condit opaco
Fundamenta solo, muros ad nubila tollit,
Auratasque trabes locat, immanesque columnas,
Signaque spirantes Divûm referentia vultus,
Ac summum aurato concludit culmine tectum.
Sic ego 1 velati nigrantem lampada Solis,
Atque laborantem dicturus carmine Lunam,
Materiem satis aptam operi, tantoque labori
Congessi primum, teque astra per ardua vexi,
1 Innuuntur hic ea, quae ex primo Libro cam, et lumen proprium: motus Lunae multo sutura sunt majori usui: Solis admodum re- propioris itidem in orientem, sed per orbitam obliquam, et celerior, ac uno tantummodo moti motus annuus in orientem per ecliptiNominaque, et positus, variosque per aethera motus