Latin
FINIS LIBRI I
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 51
Unproofread scanNot analysed yet
Effundit currum, perque aethera spargit apertum.
Ipse ergo aeternis illo quoque tempore flammis
Aestuat, ardentesque jacit per inane sagittas,
Et superas Titan radiis fulgentibus auras
Imbuit, illaesumque jubar diffundit ab alto;
Ac tibi si latitat, puroque nigrescit Olympo;
Est aliquid medium, quod sese opponat, et umbram
Corpore nigrantem longe protendat opaco,
Atque alios tenebris populos involvat, et alma
Luce alios, tenuesque auras, errantiaque astra
Posse frui, plenoque sinat perfundier igne.
Non secus ac multa procerum comitante caterva
Per medias si forte vias insignis in ostro
Ingreditur Princeps, dum fervet in aethere Phoebus; Ardentes olli aurato suspensa bacillo Purpura defendit radios, Solemque recondit: Ad circumfusam non pertinet umbra coronam. Quis 6 tamen, Aonides, quis tantum immanibus ausis Tollitur, et rutilae vitales lampadis ignes Praeripit heu! miseris mortalibus, atque nitentes
Confundit caeca involvens caligine Terras?
Principio ne fixa altè, aut errantia credas
Sydera posse Dei nitidos obducere vultus.
Fixa 7 procul vastas distant disjuncta per oras,