Latin
FINIS LIBRI I
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 53
Unproofread scanNot analysed yet
Illa quidam occidua contra de parte nitentem
Obducit primum frontem, ac discedit, Eous
Memnonias Phoebi margo qua prospicit oras.
Praeterea vel se Maja genitrice creatus
Nos, Phoebumque inter, vel pulchri Mater Amoris
Opponat mediam, species quid tantula demum
Occupet, et vasta Phoebi de mole recondat?
Mercurius fronte e rutila minus occulit abdens,
Quam si vicenis rursum de partibus unam
Particulas in mille seces: Venus amplior, atque
Telluri propior plus occupat, at radiantis
Mille aequis condit vix unam e partibus orbis.
Non ergo et tenebras inducere, fulgida sed vix
Ora Dei possunt tenui distinguere naevoVidi equidem ardenti Solis sub imagine Maja Progenitum, neque enim adrepit 9 tam rarus, acutos
Lusisset tamen ille oculos, nisi vitrea longis
Altera Lens inserta tubis, atque altera, pandens
Ingenti exilem protenderet augmine formam.
At Venerem 10 bini e cunctis mortalibus olim