# De solis ac lunae defectibus 57

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, FINIS LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/57

Circumagit sese torquens, raptatur uterque
In gyrum, cursuque volat spectator eodem.
Non tamen una simul ductu via deferet uno
Utrumque, et parili correptum tramite ducet.
Namque Deae gressus alter, cursumque sequetur
Progrediens, pariterque plagam spectabit eandem;
Aversas alter contra referetur in oras.
Proin Dea sub nitido Phoebi velocior orbe
Huic celerare viam, cessare videbitur illi
Lentior, ac tardo minus incita tendere gressu.
Et facile est, si forte, alto quam celsus Olympo
Assurgat Titan, cognoveris, omnia nôsse
Tempora, quidque ferant acti in contraria cursus.
Altior aethereas quod si consurgit in oras
Phoebus, vel terras contra descendit ad imas
Pronior, illud idem discrimen temporis aeque
Arctius obveniet pariter, vel latius aeque

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
