Latin
FINIS LIBRI I
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Ora Dei tenuis distinguet fulgida naevus.
Proin sudo obductus cum Titan deficit Axe,
Non illum irrepens Maja satus, atra nigranti
Non abdit dorso Venus, affunditque tenebras.
Sed nec sanguineos 18 fundunt quae sydera fumos,
Obductum subitis rapiunt Titana tenebris.
Sunt, quae se possint media interponere, dumque
Junguntur Phoebo, nodos transcurrere: sunt,
quae
Fors etiam terris tunc tantum accedere possint,
Ingenti totum obducant ut corpore Phoebum.
At rara adveniunt, et summi à finibus Orbis
Demittunt sese ad Solem, rarissima nodos
Attingunt simul, et fors prima ab origine Mundi
Tempora ad haec nullum simul attigit, atque nitenti,
Quod sequitur, nullum subiit fortasse sub orbe.
Quin et si subeat, totumque obducat; opaca
Non ideo Titan penitus nigresceret umbra.
Affusi circum crines, fumosaque longe
Pandens aethereas tanta se mole per auras
Materies fractum torquet jubar, atque per omnes
Progredior jam ad excludendos cometas