# De solis ac lunae defectibus 62

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/62

Sydera, et obscura mergunt ferrugine vultum.
Proin Phoebum turpi possent caligine tantum
Foedare, horrenti non et celare sub umbra,
Nec vitale jubar Terris arcere, diemque.
Ergo 19 soror Phoebi, nam sola ex omnibus astris
Jam superest, ac parte nitet, qua suspicit ignem
Phoebeum, parte aversâ nigrescit, et orbis
Aequat fraterni speciem, mensesque per omnes
Assequitur lentum, ac Coelo decurrit eodem,
Sola soror tanti miseris est unica Terris
Causa mali, soror una atro Titania dorso
Ora tegit, nobisque datos intercipit ignes.
Scilicet averso quoties jubar exuit ore
Extremo jam mense latens, tenuataque fronte
Cornua deposuit, seque alta condidit umbra;
Terram inter, Solemque subit, Terramque nigranti
Despectat vultu, radiantem obvertit Olympo.
Tunc igitur, si se penitus mediam inserat, atque
A recto positu nihil hinc, nihil inde recedat
Avia, Phoebeos vultus tegat, exceptumque

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
