# De solis ac lunae defectibus 65

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/65

Et motum, et vigili positum scrutabere cura,
Tum vero manifesta fides, nec jam ulla timenti
Suspicio incertos agitabit pectore fluctus.
Scilicet ante diem, Phoebus quo deficit, atque
Ardentes puro vultus obducit Olympo,
Mane vigil primo tenuatae cornua Lunae
Aspicies tumidis postrema exurgere ab undis,
Excitos dum nectit equos Aurora, diemque
Sollicitat, noctemque fugat, pallentiaque astra
Restinguit late, et gremio foecunda rubenti
Perfundit rutila teneros aspergine flores.
Ergo locum, superas quo Diva emergit in auras
Observa, ac signis confer fulgentibus, et si
Haud pigeat, radio metire, atque aere rigenti,
Incisisque notis: inclusas dentibus horas
Ferratis adhibe simul, et sua tempora nosce.
Quod si etiam nota numeros versaveris arte,
Invenies, Boreae Divam torpentis ad oras
Vix quidquam à medio se tollere, seu ferventem
Ignibus aestivis vix se demittere ad Austrum
Signifero vicinam orbi, fratrisque viai.
Praeterea cum jam se evolverit altera puro
Axe dies, jamque occiduas se Phoebus in undas
Merserit, et primis Coelum praefulserit astris,
Se vigili prodent oculo nova cornua, et acrem
Tenvia fulgenti percellent cuspide visum,

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
