Latin · Dactylic hexameter
66
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 66
Unproofread scanNot analysed yet
Contra humiles Austri si se inclinarat in oras;
Altior in Boream sese eriget, atque rigentem
Cornua deflectens radiantia tollet ad Ursam.
Ergo etiam, interea nodum tranarit, oportet,
Et rutilo conjuncta Deo sat proxima nodo
Extiterit, fratrisque viae; cumque ille feratur
Altus in immensum, et contra tam proxima terris
Diva suos humilis currus agat, atque nigrantem
Telluri frontem, nitidamque obvertat Olympo,
Inserta obscuro Phoebum velaverit ore,
Est opus, atque datos terris exceperit ignes.
Quod 24 si septenis cursum observare diebus
Ante diem, subita quo Sol nigrescit ab umbra,
Malueris, septemque aliis iterare laborem;
Incisi nihil aeris opus, nil tempore certo
Tunc erit, atque oculo rem nôsse licebit inermi
Sydera suspiciens, qua se distincta coruscis
Fascia protendat signis, et dividat Axem
Invenies, mediumque orbem, Phoebique licebit