# De solis ac lunae defectibus 68-3

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/68-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/68-3

do, ne nimis tenuis sit fuligo, quae adhaeret, Luna plena. Quin immo si tunc Luna fit et satis retundendis solaribus radiis imparprope perigeum, sive Terrae proxima, quod Ea vitra et telescopiis aptantur, ac eorum an accidat, constare potest, cum constet, ad ope tuto, et impune ipsum Solem contemquam quovis tempore Coeli plagam dirigaplamur. tur apogeum Lunae, et perigeum ipsi oppo26 Primo quidem forma circularis, et magsitum, discus Lunae superat discum Solis, nitudo sunt ejusmodi, cujusmodi apparent in quem idcirco potest totum tegere; ac efficit Proderit. Illa, quidem, nisi forte in margine summam Vix radat Phoebi frontem, qua curvus ad undas Prominet occiduas, curvato limite limbum Irrepens cavat, et dorso convexa recurvo Flectitur, Eoasque tumens sinuatur ad oras. Dumque subit, viden, ut formam progressa rotundam Exhibeat, teretemque globi se inflectat in orbem? At teretem ipsa etiam virgo Latonia formam Prae se fert, curvumque tumens sinuatur in orbem. Nec verò et moles non convenit: umbra, nitentem Quae tristi irrepens condit ferrugine vultum, Tanta patet, quanta aetherias se mole per auras Cynthia fert, cum tota ardet, plenoque nitentem Ore refert fratrem, ac nocturnas discutit umbras. Quin etiam, si tunc imo Dea tramite, terris Proxima, distento latescat pinguior ore, Latior ipse quoque umbrosus distenditur orbis, Et vincit crasso Phoebeos augmine vultus. Hinc medium si forte Deum media occupet umbra, Prominet, ac rapit omne jubar circum undique, et ignes Occulit, ac penitus radiantia contegit ora. At Dea sublimi si forte in vertice callis Adstringat frontem brevior, breviore figura Ipsa etiam coit, et Phoebeos arctior umbra

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
