# De solis ac lunae defectibus 72

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/72

Cum celerat, pronusque immani pondere currus
Volvitur; ipsa etiam velocior umbra sub igne
Phoebeo volat, et densis se passibus infert
Quid vero, 31 male visa tibi quem semita divae
Ostentat motum? Dorso Telluris ab alto
Quae tuimur, summo nam si minus ardua olympo
Attollant sese, veluti memoravimus olim,
Despicimus depressa magis: seu calle diurno
Assurgat, summamque Poli nitatur ad arcem,
Seu contra occiduas prono se Cynthia ad undas
Demittat currum, magis alto a vertice Coeli
Credideris distantem, ac visi tramitis error
Hìc crescit, decrescit ibi: at Dea parte in utraque In Zephyri sedes agitur, propriumque retracta Tardat iter, quoque ad medium sublimior orbem Accedit magis, hoc pariter mutatur et error Usque magis, proin et fratrem sequiturque, fugitque
Lentior; ac medio cum jam eminet ardua in ipso,
Dixeris, et bijugos humentem flectere in Austrum
Depressam, illusus conspectae errore vial.
Ipsa autem errores umbrae tibi semita eosdem
Visa subit, primoque Deum si mane recondit.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
