Latin · Dactylic hexameter
73
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 73
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia sunt umbrae communia. Diva nigranti
Ergo subit currum, Phoebique intercipit ignes,
Quaeque Deum tristi ferrugine contegit umbra,
Est ipsa aversae frons atra sororis, Olympum
Et rutilo ardentem spectantis lampada vultu
Sic illa 32 et fixos, errantesque aetheris ignes
Saepe tegit dorso inferior, seu laeta coruscum
Ore jubar fundat, plenoque effulgeat orbe
Seu tenebris alter limbus nigrescat opacis.
Sic tegere et fixos quaevis errantia possunt
Sydera, Saturnum sic gnatus, utrumque Gradivus,
At Venus, et Maja genitus Martemque cruentum,
Saturnique, Jovisque ignem, ac per mutua sese
Vel penitus, magna possunt vel condere parte,
Suppositoque jubar tegere, atque avertere dorso.
Scilicet ante oculos quidquid se sistat opacum,