# De solis ac lunae defectibus 77

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/77

Quod 39 si non oculis fidas errantibus Axem
Per vacuum, poteris certam explorare per artem,
Et licet haud visi mensuram prendere tractus.
Quo tamen Aoniis nunquam exaudita sub antris
Instrumenta canam versu, qua fila retexam
Arte tibi, formamque abstrusae molis, et usum
Multiplicem evolvam pandens, numerisque docebo;
Non illis, vasto quibus ipsa errantia Coelo
Sydera mensores adstringimus, atque potenti
Nequidquam obstantes fraeno parere jubemus;
At quibus adstrictos durus devincit Apollo,
Objectoque vetat vates discurrere campo
Tu, Dea, quae summo fabricatum munus Olympo,
Uranie, tute ipsa tuae cultoribus artis
Aptâsti, longos demum miserata labores,
Vitra tubo includens laevissima, filaque vitris
nserta adjungens, densis lentissima spiris Motanda, ac teretis celeri vertigine virgae, Tu cantum, tu, Diva, rege: haud communia posco Munera, novi equidem, audaci nimis incitus oestro,
Quando haec Aoniis celanda sororibus arma,
Ignotamque tuis voluisti vatibus artem
Jam dudum, ingenuo prohibens concludere versu.
Tentabo tamen, et facili si numine praesens
Adstiteris, Diva, aggrediar, numerisque coërcens
Te duce primus ego tam mira reperta Latinis.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
