Latin
81
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 81
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea 43 vitrea quo longius absit imago
A lente, hoc etiam mage tenditur, et majores
Particulas rerum, disjunctas et mage pingit.
Ac reliquum 44 si fortè jubar secluditur, atque
Externum à picta removetur imagine lumen,
Quod reliquis Terrae deflexum à partibus, atque
Aëriis detortum auris circumvolat; ipsa
Clarior, et longe distinctior extat imago,
Nec caliganti turbantur nube colores.
Inde tubum 45 tendunt, obscuris horreat imum
Cui tenebris gremium; summoque in vertice lentem
Infigunt vitream, cui frons vix utraque quidquam
Turgeat, extremoque fere pingatur imago
Amplior in fundo: tubulo lens altera laevi
Jungitur incurvis multo mage frontibus apta,
A picta tantum, quae distet imagine, quantum
Curvatura sui possit turgentior orbis,
Spectantisque oculus, distincta ut forma videri
Possit, et haud dubio finitus limite margo