Latin · Dactylic hexameter
83
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 83
Unproofread scanNot analysed yet
Muneris, expediam, et calamo properante docebo.
Imo 48 qua molis gremio se sistit imago
Spectanti usque adeo propior, perque omnia visae
Assimilis formae, tenuissima tendere suerunt
Fila decussatim, et spatium praetexere inane.
Illa quidem primum figebant plurima, quae se
Hinc spatiis, atque hinc aequalibus intertexta
Ferratae ut crates, ut retia densa, secarent.
His rerum moles metirier, et spatiorum
Mos erat in picta seriem numerare figura.
At spatii extremi restantes denique partes
Indicio incerto prendebant, arte nec ulla
Sat fida in tenues poterant inquirere formas.
Ipsa suis tantum non uno tempore alumnis
Uranie munus prodendum duxit, ut ingens
Ne pretium amoto vilesceret omne labore.
Ergo, Dea monstrante viam, nunc denique filis
Immotis, fixisque novum conjungimus, arte
Cogimus et mira lento discurrere passu,
Atque omnem visae molis peragrare figuram,