# De solis ac lunae defectibus 84

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/84

Et licet incessus lenti momenta notare
Singula, quaeque oculos motus tenuissima hiantes
Pars penitus fallat, deprendere, metirique.
Virga teres, tenuisque, incisis undique spiris,
In cochleam se circumagit: propellitur illo
Excipiens aequis virgam cava lamina spiris
Retrorsum, antrorsum motu quantumlibet, atque
Affixum defert filum, perque omnia pictae
Deducit sensim tenuissima puncta figurae.
Inclusumque quidem filum latet: extima sed qua
Frons educta tubo lamellae prodit, in ipso
Margine fixus apex pariter procurrit, et aere
Indicat inciso numeros, vertiginis orbes
Qui referunt plenos; partes cujuslibet orbis
Alter, cum tereti qui virga vertitur index,
Exhibet, et latum cum vix processerit unguem,
Quae filum lamella gerit, totum ille per orbem
Flectitur, ac partes signat quotcumque per omnem
Circuitum extremi libuit disponere gyri.
Atque 49 hic filorum textus, lentusque meatus,

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
