# De solis ac lunae defectibus 86

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/86

Ac demum converte tubum, conclusaque fila,
Perque apices ambos hoc transeat, illud opaco
Adductum limbo conradat flexile dorsum,
Atque interceptam chorda metire sagittam,
Nigrantique arcu, qua is prominet, in medioque
Plusquam alibi à recto sinuatus calle recedit.
Haec ubi jam perfecta sient, tum denique certa
Fas erit umbriferi ratione agnoscere coni
Tranversus quantum ductus procedat, et orbem
Quae via per medium recto se tramite ducat.
Nam quoties repetita aequarit chorda sagittam
Dimidia, haec toties repetita aequabit, opaci
Orbis quod medio latitat de tramite, et ultra
Chordam ipsam oppositas longe pertingit ad oras.
Jam medio calli invento componere mensos
Ni pigeat Divae vultus, manifesta patebunt
Omnia, et, umbriferum ter pene extendier orbem,
Percipies, tantum, quantum frons ampla triformis
Excurrit Divae, ac medio se tramite pandit.
grantem
Quaeque locis isdem cono mensura ni
illam
Claudenti Terrai umbram debebitur
Praebebunt numeri Phoebes nigranti
in umbra.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
