# De solis ac lunae defectibus 88

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/88

Nonne vides notas ardere per aethera flammas
Astrorum, et rutilis fulget quae fascia signis?
Illa viam Phoebi signat tibi. Tempore quovis
Nôsti etiam, qua parte meet Titanius ignis,
Quodque adeo opposita punctum respondeat ora,
Designare tuens poteris: quod si ardua Phoebe
Immineat capiti, et dorso Telluris ab alto
Illa ipsa regione Poli spectetur, ab imo
Qua medio spectanda foret, tum prorsus eidem
Congruere invento puncto; at demissior illa
Obliquo cum despicitur tibi tramite, et imum
Visae errore viae ad limbum demittere sese
Creditur aetherei tractus, errare videbis
Tantundem pariter, mediam ac demittier umbram
Ergo 53 etiam certis constat tibi denique signis
Cur subita et Phoebe quondam ferrugine vultum
Inficiat, qua se, dum deficit, abdat in umbra.
Verum age, quo, posita penitus formidine, mentem
Firmare, atque fidem possis adhibere canenti
Certius, et causas in aperta luce videre,
Contemplare vigil mecum, quae tempora poscant,
Quos nexus inter Phoebi, Divaeque labores
Hae causae, quinam constat defectibus ordo.
Namque ubi cognoris, quidquid deduxerit inde

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
