Latin
96
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 96
Unproofread scanNot analysed yet
Is nodum haud poterit, quin ipsum Cynthia toto
Orbe peragrato adveniens obducat; at ipsam
Quod spatium Phoeben tristi demergat in umbra,
Bissenis tantum cum partibus extet utrinque;
Per nodum poterit sese traducere in illo
Quin spatio accurrens à tergo Diva ruentes
Immittat bijugos umbrae, et turpata nigrescat.
Atque ubi cum Phoebo concursus habebitur ipso
In nodo, nodive plaga in propiore; nigranti
Tum qui cum cono occursus praecesserit anter
Tum dein succedet qui mox, distabit ab ora
Oppositi nodi mage, quam spatia illa requirant,
Queis Dea sordenti caput abdere possit in umbra.
Proin poterit Phoebi vultus obducere Diva,
Ipsa licet tristi non se demergat in umbra
His 70 animadversis, jam quae memoravimus ante
Prona tibi fient, ac debita tempora disces.
Primum etenim semper Titan bis quolibet anno,
Partem aliquam rutilae frontis velante sorore,
Deficiet; neque enim senis congressibus unquam
Esse locus poterit, quin sit, qui proxima nodo
Obtineat, distetque minus, quam infesta requirant
Telluri loca, Phoebeis defectibus apta.
Bissenos saltem congressus semper in anno
Phoebus habet quovis cum Phoebe: bis soror ergo
Fraternam quovis frontem velabit in anno.
Quod si etiam primus nascentis origine in anni
Congressus fiat, fratrem obducente sorore,