# De solis ac lunae defectibus 98

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/98

Opponunt nostris sua qui vestigia plantis.
Phoebum etiam et nostra Terrai ex parte videbunt
Deficere hinc variae gentes, aut inde; nitebit
Ille tibi, ut supera monui, exemploque probavi
Principis, ardentem condit cui purpura Solem,
Dum famulos feriunt radii; atque intersita nubes
Quaesiti aspectum rapiet tibi saepe laboris.
Haec reputa, et memori solers sub pectore versa,
Ne Coelo, ne forte putes contraria quondam
Accidere his ipsis, modo quae deduximus, atque
Quas dedimus causas, ne credas falsus inanes.
Praeterea 71 has ipsas si mente revolvere causas
Haud pigeat, disces, cur non in partibus isdem
Astriferi callis nigrescat Cynthia semper,
Nec semper vultus fraternos condat in isdem,
Quoque locus motu radiis infestus, in oras

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
