Latin · Dactylic hexameter
99
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 99
Unproofread scanNot analysed yet
Nec nisi dum novies binis novus additur annus
Ad veterem redeunt positum, se desque relictas.
Ergo etiam locus ille, Deam qui mergat in umbra,
Quique tegi vultum Phoebi sinat: ibit in oras
Ipse quoque occiduas, lustris, et quattuor annus
Cum deerit, refluae lentum vertiginis orbem
Perficiet, Coeloque iterum se reddet eodem.
Quin et cum medium jam gyrum absolverit, atque
Alterius nodi sedem jam ceperit alter,
Tum quoque nigrantem conum pervadet in isdem
Diva locis, fratremque plaga velabit eadem.
Ast idem 72 sedes repetet cum nodus easdem,
Ipse etiam motu Divae se cursus eodem
Diriget in Boream pariter, vel flexus in Austrum.
Cumque et vecta fuga tum Cynthia tendere eadem
Debeat (emenso post tot discrimina eundem
Bis positum toto Divae nam semita Coelo
Acquiret rursum, quique eminet arduus alto
Vertice apex contorti axis, Phoebenque moratur.
Restituet sese, atque eadem prope signa reviset)
Rerum eadem facies consurget, priscus et ordo,
Cum prope bis nonis nova jam se adjunxerit aestas.
Ast ubi post denos nonus vix coeperit annus,
Ante suis penitus nodorum vincula quam se
Restituant punctis, pene aeque proxima eidem
Nodo sive jubar plenum induet, atra silebit