Latin
i
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus i-2
Unproofread scanNot analysed yet
versibus pertractantur; Cum ejusdem Auctoris adnotationibus. LONDINI, Apud ANDREAM MILLAR, in The Strand; R. et J. DODSLEIOS, in Pall-mall. MDCCLX. ABIS veniam, amice Lector, si te hìc in ipso limine nonnihil detineo, ut quaedam, quae ad opus pertinent, quod tibi offero, proponam. Opus inscribitur De Solis, ac Lunae defectibus, quod quidem argumentum videtur prima fronte maximè aridum, et jejunum; et quidem fuisset ejusmodi, nisi, occasione arrepta, plurima, quae aliquem cum eo nexum habent, pertractanda suscepissem.