# De solis ac lunae defectibus ii

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/ii

Primo libro Astronomiae synopsim quandam exhibui; cum enim plurimis, quae ad astrorum distantias, et motus pertinent, indigerem ad argumentum pro dignitate pertractandum; censui, satius fore, si ea omnia aliquanto fusius in ordinem digesta praemitterem una cum iis, quae ad quandam coelestis theoriae ideam rite concipiendam requirerentur. Secundo libro ipsam eclipsium naturam aggressus, illud explicavi, unde proveniant primo quidem Solis, tum Lunae defectus, quo ordine, et quibus temporum intervallis; ubi et eorum usum ad Geographiae perfectionem exposui. Tertio libro sum persecutus phaenomena, quae in solari defectu observantur, ubi luminis in totalibus Solis eclipsibus circa Solis locum extantis consideratio, ac plura alia, quae in eclipsibus, vel totalibus, vel partialibus observantur, uberem mihi campum aperiunt, per quem latissime divagari possim.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
