Latin
iii
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus iii
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto libro pertractavi phaenomena, quae pertinent ad Lunae eclipsim, ubi et in penumbrae consideratione, et in lumine, quod ab atmosphaera Terrae refractum in Lunam incidit, contemplando, satis amplum itidem argumentum sum nactus: theoriam autem proposui distributionis hujusce refracti luminis, per umbram Terrae, quam ad eclipseos Lunaris cognitionem maxime pertinere arbitror, quam quidem alibi nequaquam inveni. Quinto demum libro illud exposui, cur Luna in totalibus eclipsibus saepe admodum appareat rubro colore affecta, cujus itidem phaenomeni satis uberem explicationem alibi non reperi: id autem deduxi tam a refrangibilitate diversa radiorum diversos colores exhibentium, quam a vicibus facilioris reflexionis, et facilioris transmissus, quae duo cum sint praecipui cardines theoriae luminis Newtonianae, totam hujusmodi theoriam, et praecipua ejus consectaria ad Naturae cognitionem maxime opportuna evolvi. Haec ad argumentum pertinent, quibus episodia immiscui sane multa, ad demulcendum animum severiorum contemplatione defatigatum, quorum episodiorum praecipua in omnium librorum fine invenies. Veterum itidem mythologia fere ubique sum usus, cum de astris agerem, quibus et vitam, et vero etiam Divinitatem ii dederant, quod ad amoenitatem carminis opportunum fore censui, nec vero ineptum ad profundiora etiam tanquam mysteria facilius ingerenda, et explicanda. Adnotationes adjeci, in quibus soluta oratione exposui dilucidius aliquanto, quae versibus pertractantur, ut ab iis etiam, qui in Astronomia, et universa Mathesi sunt rudes, facilius intelligi possent ipsa carmina. Cogitabam et supplementa quaedam adjicere, in quibus geometria, et calculo in subsidium vocatis, omnia fusius exponerentur, et accuratius definirentur; sed ob tantam argumenti, quod amplexus sum, amplitudinem, iii