# De solis ac lunae defectibus v

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v

Pleraeque epochae ad eos binos pertinent annos; et quoniam plura, quae nunc praecedunt, posteriore tempore sunt conscripta, idcirco nec ipsae epochae semper eodem occurrunt ordine, quo ad temporum seriem referuntur. Sunt autem nonnulla etiam multo posterius adjecta, ut ea, quae post finem libri primi occurrunt in laudem binorum Cardinalium, qui ad Arcadum Romanorum coetum, cum ejus libri initium ibi recitarem, advenerant, et initio ejusdem libri invocatio ad Regiam Societatem Londinensem, quam hic in Anglia hoc anno elucubravi. Editionem, quam plures amici, et Typographi postularent, tamdiu distuli, non quod sperarem, me unquam satis aut ocii, aut animi habiturum ad singula perpolienda, et limanda; sed quod aliis vel operibus imprimendis impeditus, vel gravioribus curis distractus sum; donec in Angliam delatus ante hosce sex menses, et summam erga me doctissimorum hominum humanitatem expertus, eorum in primis, qui ad Regiam Societatem pertinent, ac ipsius Comitis Maclesfieldii dignissimi Societatis ipsius Praefidis; ut aliquam grati animi significationem exhiberem, ad operis editionem adjeci animum, quod ipsi Societati inscriberem in perenne obsequii mei argumentum. Nec vero inopportuna res mihi est visa, cum in eo opere plura Societatis ipsius membra collaudarerentur, ac Newtoniana theoria gravitatis generalis attingeretur pluribus in locis, tota vero ejusdem theoria luminis uberius evolveretur, qua occasione ejusdem, qui ob adeo multa, et adeo mira tam physica quam mathematica comperta, est utique ingens quoddam et Societatis ipsius Regiae, et Anglicae nationis, et vero etiam totius humani generis decus, ac ornamentum habebatur poëtica Apotheosis.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus.
