Latin
LIBER PRIMUS, lines 1.1-1.45
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Cur quondam1 aethereas Titan sine nube per auras
Dum micat et puro respergit lumine terras,
Praetexat subita nitidos ferrugine vultus
Impatiensque morae fuscis Nox prodeat alis
Atra die medio stellasque inducat Olympo;
Cur, sudo dum laeta nitet Latonia coelo,
Nunc tenebris condat caput et nunc sanguine multo
Inficiat frontem, Latiis memorare Camoenis
Aggrediar penitusque imas educere causas.
Tu mihi,2 qui Arcadico, aethereo qui summus Olympo,
Phoebe, nites, naturae aditus tu pande repostos
Divinumque immitte jubar, tu suffice venam
Te dignam! Tua res agitur, seu lumina terris
Ipse neges, solita seu fraudes luce sororem.
Tuque adeo Aonias inter3 mihi maxima divas,
Uranie, terras quae dedignata jacentes
Alta petis cursu et caput inter sidera condis,
Huc ades atque tuum facilis ne desere vatem!
Ante tamen Pindique patrem doctasque sorores
Te primum mea vota vocant, te in carmina poscunt,
Nobile Parkeridum4 germen, meritissime docti
Angligenum coetus praeses. Te namque superba,
Te duce lecta cohors naturae arcana latentis
Regalem ad Thamesis ripam scrutatur et omnes
Telluris vastae comperta effundit in oras.
Quae canimus, vestris pars maxima debita curis.
Pandimus astrorum et positus motusque Quis ignes
Servare aethereos cursumque notare fugacem
Aptior et longum ignotas deprendere leges
Ingenti Bradleyade, cui diva tuenti
Assidet Uranie totumque recludit Olympum?
Persequimur teretesque tubos inclusaque vitra
Filaque, quae tenues coeli dant prendere partes
Mensurasque aeri incisas. Quis in arte tuborum
Par Shorto, seu vitra velis, seu dura metalla
Inserere atque imis adducere sydera terris?
Anne notas alibi melius super aere rigenti
Sculpere mos cochleisque pares inducere spiras?
Quid memorem fato raptos? Mea carmina vestri
Et laudes celebrant Halleii et docta reperta
Et memorant culti mira instrumenta Grahami,
Aurata aequales dum cuspide dividit horas.
Angligenum sed primus honos et gloria tanti
Prima chori longe ante alios Newtonus ibidem
Emicat atque operis mihi magna in parte refulget.