# De solis ac lunae defectibus 1.133-182

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER PRIMUS, lines 1.133-1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.133

Tum geminae subeunt Lances, quibus aequus ab alto
Naturam librat divum pater atque hominum rex
Productisque dies exaequat noctibus atque
Committit luci tenebras et temperat aestum.
Proximus his vasto se corpore Scorpius infert
Corde nitens medio et chelas extendit apertas
Horrentem bifida contorquens cuspide caudam.
Dein genus ambiguum dorso Centaurus equino
Inserit humanos artus volucremque sagittam
Thessalico multum adnitens emittit ab arcu.
Deinde procellosus Caper imminet atque nivali
Concretus glacie frontemque humerosque rigentes
Torpet hebes, versa quem tristis Aquarius urna
Excipit, assiduis atque imbribus obruit agros.
Postremos cohibent Phryxei velleris auream
Urgentes caudam radiantia vincula Pisces.
Caetera, quae tenues procul hinc elata per auras
Inseruere astris superi coeloque locarunt:
Perseus anguiferaeque caput furiale Medusae,
Lernaei domitor monstri, Jovis alite raptus
Et puer et saxo Andromede religata rigenti
Et pater et scissis genitrix miseranda capillis
Atque alii atque alii; tum nomina mille ferarum,
Fluviorum rex Eridanus geminaeque Coronae
Et Lyra et aequoreas quae prima innare per undas
Ausa ratis ventos risit tumidasque procellas,
Aetheris immensas late distracta per oras
Diversas habitant sedes coelumque frequentant.
Inferiora9 tenet Phoebus loca; nec tamen idem
Haud sese aethereas immensum attollit in oras
Despectatque humiles sublimi e vertice terras.
Finge etenim vasto intortum glomeramine filum,
Quo liceat gyris ter mille amplectier orbem
Telluris magnae, immensi tumida aequora ponti,
Tot campos vallesque et summa cacumina, montes;
Evolve ac tenues elatum mente per auras
Distende in Solem: terris et si caput imis
Haereat, haud ipsum speres contingere Phoebum;
Usque adeo celsa consurgit in aethera fronte.
Ille10 suos mutat positus coelumque per amplum
Excurrit longe; jamque his jamque ignibus illis
Jungitur et totum circum aethera lustrat oberrans.
Ipsa11 quoque incertam mutant errantia sedem
Sydera discurruntque polo: Cyllenius ignis
Et Venus et diri sydus ferale Gradivi
Cumque suis comitum turmis dominator Olympi
Jupiter et nimio genitor jam fractus ab aevo
Phoebum obeunt terrasque inter Titanis et orbem
Jam sese Majae proles et mater Amoris
Insinuat, jam se Phoebo sublimior effert.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
