# De solis ac lunae defectibus 1.46-88

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER PRIMUS, lines 1.46-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.46

Seu referam implexis Phoeben erroribus actam,
Ille mihi astrorum nexus viresque ministrat,
Syderei queis sese ignes per mutua turbant;
Sive deam media sordentem sanguine in umbra,
Ille almae textum lucis mixtosque colores
Suggerit et longi dat carminis argumentum.
Idem ergo et summo inseritur mihi celsus Olympo
Jam numen coliturque hymno, dum digna recenti
Surgunt templa deo, dum mascula thura parantur.
Ergo opus excipite atque aures adhibete canenti,
Tuque et tota cohors, facilemque adjungite mentem
Ac trepidum assensu vatem firmate secundo!
Defectus Solis varios Lunaeque labores
Si penitus nosse et coecas evolvere causas
Est animus, superas scrutari ante omnia sedes
Cura sit et positus astrorum et discere motus.
Principio5 coelum dum suspicis atque serenam
Sydera per noctem et divae tenuata triformis
Cornua surgentemque Eoo e littore Phoebum,
Ne defixa polo superisque haerentia tectis
Rere procul paribus disjungier intervallis,
Ceu, picta auratum qua sustinet aula lacunar,
Haerent infixi trabibus longo ordine clavi.
Haec magis, illa minus vacuum per inane vel aura
In tenui immensas dispersa per aetheris oras
Tolluntur coelo atque humili a Tellure recedunt.
Quae6 saliunt semper tremulaque in luce coruscant
Tenvibus et radiis ut acutae cuspidis ictu
Percellunt oculos rutilantia, semper eosdem
Inter se positus atque intervalla tuenti
Objiciunt certa et nullum mutata per aevum.
Hinc ea fixa vocant. Summi ad confinia mundi
Illa quidem spatiis elata immanibus omnes
Mensorum eludunt curas et se ardua condunt.
Nec tenues mittunt radios: fors igne nitentem
Aut aequant Phoebum aut etiam nitidissima vincunt.
At circum immensas late distracta per auras
Lumina dispereunt longoque labore viarum
Nocturnas aegre vincunt jam fessa tenebras.
Si liceat spatium superare immane volatu
Daedaleo coelique altos conscendere fines,
Ipsum etiam videas pariter decrescere Phoebum
Paulatim et caeca demum se condere nocte.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
