# De solis ac lunae defectibus 1.679-722

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER PRIMUS, lines 1.679-1.722. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.679
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/1.679

Sponte deam cessare putes, qua purior aureas
Ventilat aura comas propiorque affulget Olympus,
Dedignatam humiles sedes atque aera crassum.
Ipse quidem cursu volat impare currus, at illum
Suspiciens, magis usque alto consistere dorso
Credideris callemque magis properare per imum.
Nam fugiunt oculos spatia et breviora tuenti
Adstringunt sese, quaecumque abducta recedunt,
Percellunt acrem contra, quae proxima, visum
Et crassam ingenti distendunt augmine molem.
Quae38 tamen in summo bijugos mora vertice tardat,
Emensae non illa viae revolubile tempus
Producit nimium laxans; ter namque novenis
Omnia per gyrum radiantia signa diebus
Lustrat et integro coelum complectitur orbe
Diva soror jamque a tergo velocior urget
Ac lentum assequitur fratrem, jam deinde relinquit
Progrediens variatque vices mensesque novatos
Integrat ac solidum alternans discriminat annum.
Interea ipse etiam Titan delatus Olympo
Progreditur nec mense soror regressa novato
Immotum,coeli qua parte reliquerat illa
Invenit. Inde dies geminos impendit et horas
Praeterea plures, dum se olli adjungere possit
Ac progressa iterum coelo procurrere aperto;
Quosque deae cursus menses metitur, in illis
Invenies ter pene dies se evolvere denos,
Dimidius tibi nam deerit, quo tempore rursum
Conveniunt coeloque iterum spatiantur eodem.
Id tame39 hoc divae in motu super omnia mente
Excipe pervigili ac memori sub pectore conde.
Scilicet obliquo rapidos per inane jugales
Ductu agitat flectens Phoebe quoque; proinde necesse est
Bis gyro in quovis fraternum permeet orbem
Signiferamque viam. Transversa hinc semita nodis
Nectitur in geminis, humili quorum alter ab Austro
Evehit in Boream, contra jubet alter in Austrum
Restitui pronoque deam descendere cum.
Quod si etiam flexum,40 quo divae semita calli
Fraterno inclinat sese et, quantum inde recedat,
Quaesieris, facili evolvens ratione docebo.
Octavae integri partem sibi postulat orbis
Ille quidem nonam, quam cruribus interceptam
Occupat et spatio paulo majore patescit.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
