Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS, lines 1.89-1.132
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.89-132
Unproofread scanNot analysed yet
Quis tamen et formas omnes et nomina pandat
Singula connumerans certasque ex ordine sedes?
In medio stellis ardet fulgentibus ingens
Fascia7 et immenso coelum complectitur orbe
Excurrens longe, qualis quae regia frontem
Praecingit vitta et comptos de more capillos
Comprimit adstringens, vel qui demittitur alte
Ex humeris laterique affixum sustinet ensem
Balteus, Eoo advectis e littore gemmis
Concharumque nitet spoliis auroque refulget.
Bissenis illam signis fulgentibus unam
Concessisse deos dicunt. Stant ordine longo
Disposita in gyrum et spatiis aequalibus ardent.
Prima tenet rutilisque Aries se cornibus alte
Erigit et puri tenues petit aetheris auras
Ostentatque nitens aurato vellere dorsum.
Ille olim aequoreas genitos Athamante per undas
Phryxum atque exceptam fatis obstantibus Hellen
Extulit. Hirsuto frater sedet altus in auro
Et ventos, tumidi despectat et aequoris iram,
Cornigerae fronti fidens dorsoque patenti.
At soror insano, heu, nimium conterrita fluctu
Ventorurnque minis trepidat dejectaque dorso
Labitur infelix. Nequicquam voce cadentem
Compellat lacrymans et brachia tendit opemque
Implorat superum frater. Perit obruta fluctu,
Ah perit! Immiti et moriens dat nomina ponto.
Incolumis ripa post tanta pericula Phryxus
Vota Jovi solvit ditemque ardentibus aris
Vectorem sistit mactans ac vellus ab alto
Fornice et auratae suspendit cornua frontis.
At pater omnipotens sacro protexit ab igne
Illaesum inseruitque polo et fulgentibus astris
Distinxit frontem atque hirsuti velleris aurum.
Pone subit, rapta et fato meliore per undas
Avecta aequoreas quondam qui virgine Taurus
Promeruit superas sedes. Cum Castore Pollux
Consequitur; partem geminis nam fratribus unam
Alternis tantum genitor permisit habendam.
Deinde loci Cancer fervens exaestuat; illum
Excipit et8 corde et cauda jaculatur ab ima
Immitem rabidus flammam Leo, quem labor olim
Herculeus sylva Nemeae prostravit in alta.
Tum virgo Erigone radianti dives arista.