Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS, lines 2.225-2.267
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 2.225-267
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne vides? Celeri dum Tellus acta rotatu
Circumagit sese torquens, raptatur uterque
In gyrum cursuque volat spectator eodem.
Non tamen una simul ductu via deferet uno
Utrumque et parili correptum tramite ducet.
Namque deae gressus alter cursumque sequetur
Progrediens pariterque plagam spectabit eandem;
Aversas alter contra referetur in oras.
Proin dea sub nitido Phoebi velocior orbe
Huic celerare viam, cessare videbitur illi
Lentior ac tardo minus incita tendere gressu.
Et facile est, si forte, alto quam celsus Olympo
Assurgat Titan, cognoveris, omnia nosse
Tempora quidque ferant acti in contraria cursus.
Altior aethereas quod si consurgit in oras
Phoebus vel terras contra descendit ad imas
Pronior, illud idem discrimen temporis aeque
Arctius obveniet pariter vel latius aeque.
Namque12 vices Solis sequitur Venus errantumque
Turba omnis, Phoebe dempta, fumantiaque astra.
Et magis hinc Titan distat si forte minusve,
Tantundem illa etiam magis aut minus omnia distant.
Proin visum hinc Veneris motum sub Sole diurnus
Terrai motus tanto minus aut mage turbat.
Ergo ubi se primum fulgenti in Sole videndam
Reddiderit Venus ac dorsum supponet opacum,
Jam dabitur certa demum metirier arte,
Quam celsus summo Titan se tollat Olympo,
Quam surgat coelo Venus ipsa et Jupiter et Mars
Saturnusque piger Majaque creatus et imo
Quae gremio longos effundunt sydera fumos.
Quin et, quam crasso tendantur corpore, quantum
Se late circum effundat revolubile dorsum,
Extima quam facies molem sub pectore claudat,
Constabit tandem. Nec centum e partibus una
Jam fugiet dubiave animus formidine pendens
Ambiget et cura incertus torquebitur acri.
Scilicet13 haec nobis servant bona numina, nobis
Uranie spondet jam nunc: ubi denique nonus
Annus ab hoc, fausto intulerit sese omine, longum
Expectata dies roseis emerget ab undis.
Ardenti sub Sole Venus sese inferet atque
Ora means fusco distinguet fulgida naevo;