# De solis ac lunae defectibus 2.310-355

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SECUNDUS, lines 2.310-2.355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.310

Non tamen17 et tenebris Phoebus nigrescet opacis
Nec caeca turbata dies mergetur in umbra;
Ora dei tenuis distinguet fulgida naevus.
Proin sudo obductus cum Titan deficit axe,
Non illum irrepens Maja satus, atra nigranti
Non abdit dorso Venus affunditque tenebras.
Sed nec sanguineos18 fundunt quae sydera fumos,
Obductum subitis rapiunt Titana tenebris.
Sunt, quae se possint media interponere, dumque
Junguntur Phoebo, nodos transcurrere; sunt, quae
Fors etiam terris tunc tantum accedere possint,
Ingenti totum obducant ut corpore Phoebum.
At rara adveniunt et summi a finibus orbis
Demittunt sese ad Solem, rarissima nodos
Attingunt simul et fors prima ab origine mundi
Tempora ad haec nullum simul attigit atque nitenti,
Quod sequitur, nullum subiit fortasse sub orbe.
Quin et si subeat totumque obducat, opaca
Non ideo Titan penitus nigresceret umbra.
Affusi circum crines fumosaque longe
Pandens aethereas tanta se mole per auras
Materies fractum torquet jubar atque per omnes
Dispergit late inflexum circum undique partes.
Scilicet hinc longis trans vitrea septa tuborum
Molibus ardenti horrentes si crine cometas
Suspicias, nulla nigrescere parte videbis.
Illa etenim, Phoebum fugiunt qua fronte nitentem
Aversi, illa etiam fulgent nec nocte nigranti,
Ut Phoebe, ut Tellus, ut quinque obeuntia Phoebum
Sydera, et obscura mergunt ferrugine vultum.
Proin Phoebum turpi possent caligine tantum
Foedare, horrenti non et celare sub umbra
Nec vitale jubar terris arcere diemque.
Ergo19 soror Phoebi, nam sola ex omnibus astris
Jam superest ac parte nitet, qua suspicit ignem
Phoebeum, parte aversa nigrescit,et orbis
Aequat fraterni speciem mensesque per omnes
Assequitur lentum ac coelo decurrit eodem;
Sola soror tanti miseris est unica terris
Causa mali, soror una atro Titania dorso
Ora tegit nobisque datos intercipit ignes.
Scilicet averso quoties jubar exuit ore
Extremo jam mense latens tenuataque fronte
Cornua deposuit seque alta condidit umbra,
Terram inter Solemque subit Terramque nigranti
Despectat vultu, radiantem obvertit Olympo.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
