# De solis ac lunae defectibus 2.356-401

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SECUNDUS, lines 2.356-2.401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.356

Tunc igitur, si se penitus mediam inserat atque
A recto positu nihil hinc, nihil inde recedat
Avia, Phoebeos vultus tegat exceptumque
Praeripiat Terris jubar atque avertat, oportet.
Non20 tamen et semper mediam sese inserit atque
Fraternos celat vultus soror. Illa per auras
Scilicet aethereas, veluti memoravimus ante,
Urget equos ductu obliquo mediumque per orbem
Signiferum et callem Titanis non nisi punctis
Transilit in geminis, geminos nectentibus orbes
Ac procul oppositas coeli spectantibus oras.
Ergo si, Soli dum jungitur atque novatis
Cornibus ordiri mensem parat, absit ab ipsis
Nodorum punctis et nexi tramitis ora,
Orbis et a medio radiantia signa ferentis
Titanisque a calle aberit simul atque rigentem
In Boream assurget vel se demittet ad Austrum
Nec fratrem teget aut fraudabit lumine terras.
Ast illo nodum si tempore diva tenacem
Attigerit, nodo fuerit vel proxima opacum
Subjiciat dorsum et rutili fulgentia, oportet,
Aut penitus tota aut saltem sub margine summo,
Ora dei condat lucemque objecta moretur.
Atque21 age, dum puro Titan velatus Olympo
Deficit, aethereas longe lateque per oras
Flecte acies totumque vigil circumspice coelum.
Haud usquam divae vultum effulgere triformis
Ac nitidos cernes volitare per aethera currus.
Sed nec, dum tenebris emergunt clara fugatis
Ora dei pergitque dies effulgere, nec, dum
Succedit nox atra polo terrasque tenebris
Obruit et nova converso se prodit Olympo
Astrorum facies atque omne volubile coelum
Ante oculos sensim tibi sistitur, exeret undis
Fulgentem Eois frontem et se ostendet ab axe.
Obductos igitur coeli qua parte jugales
Phoebus agit curruque volat velatus in alto,
Ipsa etiam, ipsa illac cursum contendit et acres
Urget equos fratremque soror comitatur et una
Progreditur: coelo pariter spatiantur aperto.
Quin22 et, si partes anni bissenaque Lunae
Tempora rite notes numerans mensesque novatos,
Invenies nunquam subita ferrugine Phoebum
Involvi et medio obductum nigrescere Olympo,
Elabens pleno mensis nisi concidat orbe
Expectentque polo reducem nova tempora Phoeben.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
