# De solis ac lunae defectibus 2.446-490

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SECUNDUS, lines 2.446-2.490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.446

Contra humiles Austri si se inclinarat in oras,
Altior in Boream sese eriget atque rigentem
Cornua deflectens radiantia tollet ad Ursam.
Ergo etiam interea nodum tranarit, oportet
Et rutilo conjuncta deo sat proxima nodo
Extiterit fratrisque viae. Cumque ille feratur
Altus in immensum et contra tam proxima terris
Diva suos humilis currus agat atque nigrantem
Telluri frontem nitidamque obvertat Olympo,
Inserta obscuro Phoebum velaverit ore,
Est opus atque datos terris exceperit ignes.
Quod24 si septenis cursum observare diebus
Ante diem, subita quo Sol nigrescit ab umbra,
Malueris septemque aliis iterare laborem,
Incisi nihil aeris opus, nil tempore certo
Tunc erit atque oculo rem nosse licebit inermi.
Sydera suspiciens, qua se distincta coruscis
Fascia protendat signis et dividat axem,
Invenies mediumque orbem Phoebique licebit
Obtutu signare viam. Primum inde remotam
Ergo deam, medium cum jam rapit horrida vultum
Umbra tegens mediusque nitet, quantum avia coelo
Unquam errare potest fratrisque relinquere callem,
In latus aspicies cum se ferre vaganti.
Per reliquos tum deinde dies jam cornua fronte
Exeret atque apices sinuans tenuabit acutos
Titanisque simul calli magis ac magis aureos
Adducet currus mediumque accedet ad orbem.
Tum Phoebum transgressa iterum nova cornua fronti
Induet atque sinu sensim pinguescet et ultra
Fratris iter jam flectet equos orbemque relinquet
Signiferum; sese puro cum septima reddet
Axe dies medioque nitens dea fulserit ore,
A medio rursum distet dum tramite, quantum
Deflexam obliquus dat posse recedere callis.
Atque adeo vultum cum Phoebo juncta nigrantem
Verterat ad terras nec se prodebat Olympo,
Transgressam nodum disces fratrisque nitentem
Sub currum flexisse rotas ardentiaque ora
Texisse et rutilas dorso fregisse sagittas.
Nec te25 dum nitidos Phoebi rapit invida vultus
Spectantem eludet fallens, licet usque dolosam
Aversa aethereas frontem dea vertat in oras,
Si modo velatae subeuntem lampadis umbram
Suspicias motumque notes formamque locumque.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
