# De solis ac lunae defectibus 2.491-533

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER SECUNDUS, lines 2.491-2.533. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.491

Ne tamen ardentes Phoebeae lampadis ignes
Suspiciens oculo demens tuearis inermi,
Prima licet primis jam sordeat ora tenebris.
Incautas oculorum acies praestringet et omnes
Exsuget tantum succos jubar audentemque
Indignans jaculis Phoebus configet acutis.
Quin etiam medium cum se jam condidit et cum
Tertia vix superat rutili pars quartave vultus,
Haud impune extenti oculos defixeris ori
Et vincas tanta vultum te* luce tuentem.
Sunt qui reflexum placida tueantur in unda.
Nam jubaris pars magna subit perque intima aquai
Viscera distractum et fundo restinguitur imo.
Pro puris alii lymphis et fonte quieto
Nigrantes adhibent succos, quibus alba papyrus
Tingitur et calamos sentit perarata disertos
Orandasque foro causas plenove theatro
Cum fremitu et resono recitanda poemata plausu
Excipit et longos servat conscripta per annos.
Nam plures bibit ore et plures atra sub imo
Materies gremio radios restinguit; in auras
Vix ulli aerias revolant oculosque lacessunt.
Tu tamen aut violae saturo fucata colore
Vitra cape adjungens aut pingui perlita fumo
Nec semel ardenti nec longum admota lucernae.
His tutare oculos, hoc tela ardentia Phoebi
Excipe protectus clypeo flammasque volucres
Securus ride et radiantem transpice vultum.
Ac primum26 formamque umbrae molemque tueri
Proderit. Illa quidem, nisi forte in margine summam
Vix radat Phoebi frontem, qua curvus ad undas
Prominet occiduas, curvato limite limbum
Irrepens cavat et dorso convexa recurvo
Flectitur Eoasque tumens sinuatur ad oras.
Dumque subit, viden, ut formam progressa rotundam
Exhibeat teretemque globi se inflectat in orbem!
At teretem ipsa etiam virgo Latonia formam
Prae se fert curvumque tumens sinuatur in orbem.
Nec vero et moles non convenit: umbra, nitentem
Quae tristi irrepens condit ferrugine vultum,
Tanta patet, quanta aetherias se mole per auras
Cynthia fert, cum tota ardet plenoque nitentem
Ore refert fratrem ac nocturnas discutit umbras.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
