Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS, lines 2.575-2.618
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 2.575-618
Unproofread scanNot analysed yet
Convenit29 et motus certusque per aethera gressus:
Adversum bijugos Phoebi soror urget in ortum
Et fratri occiduis velocior instat ab oris
Invadens pigrumque volans praevertit Eoasque
Ad sedes fugit ac longe progressa relinquit.
Umbra quoque Eoas cursum contendit in oras.
Ac Phoebi ad medium cum nititur, umbrifer arcus
Occidua de parte subit limbumque nitentem
Irrumpens cavat atque Eoo in margine demum
Erumpit fugiens rutiloque evadit ab orbe.
Dum fratrem30 sequitur fugientem diva fugitve
Sectantem a tergo, tantum olli accedit in horas,
Discedit tantum, quantum se corpore crasso
Porrigit aethereasque patet distenta per auras.
Progreditur tantundem etiam sub Sole nigrantis
Umbrai species, sive impetat atra nitentem
Irrumpens primum seu praetergressa relinquat.
Cum dea jam summo procul avia tramite fessis
Tardat iter bijugis, tardat quoque lentior umbra.
Illa imo terris in tramite proxima cursum
Cum celerat pronusque immani pondere currus
Volvitur, ipsa etiam velocior umbra sub igne
Phoebeo volat et densis se passibus infert.
Quid vero,31 male visa tibi quem semita divae
Ostentat motum? Dorso Telluris ab alto
Quae tuimur, summo nam si minus ardua Olympo
Attollant sese, veluti memoravimus olim,
Despicimus depressa magis: seu calle diurno
Assurgat summamque poli nitatur ad arcem
Seu contra occiduas prono se Cynthia ad undas
Demittat curru, magis alto a vertice coeli
Credideris distantem ac visi tramitis error
Hic crescit, decrescit ibi. At dea parte in utraque
In Zephyri sedes agitur propriumque retracta
Tardat iter, quoque ad medium sublimior orbem
Accedit magis, hoc pariter mutatur et error
Usque magis. Proin et fratrem sequiturque fugitque
Lentior, ac medio cum jam eminet ardua in ipso,
Dixeris et bijugos humentem flectere in Austrum
Depressam, illusus conspectae errore viai.
Ipsa autem errores umbrae tibi semita eosdem
Visa subit primoque deum si mane recondit,
Vespere vel sero, celeri magis concita cursu
Evolat,ereptos citiusque redintegrat ignes.