Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECUNDUS, lines 2.92-2.135
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 2.92-135
Unproofread scanNot analysed yet
Tolle acies ac, dum Phoebus latet, aetheris ignes
Suspice et obscuro late rutilantia coelo
Sydera! Percellent acres errantia saepe
Astra oculos, tardum Saturni sydus et igne
Felici gnatus diuque immite Gradivi
Astrum atrox et pulchra Venus quique aethere in imo
Mane novo fulgere solet seu vespere sero,
Progenies Majae divumque interpres et alta
Se coeli haud unquam radiantem ostendit ab arce,
Velatus medio latitet nisi Phoebus Olympo.
Olim etiam nondum visos ardere cometa
Aspicies densosque effundere pectore fumos
Et caudam trahere aut longam promittere barbam
Pallentesve comas vastum componere in orbem.
Ast ea, nosti equidem, nullas sub pectore flammas
Astra fovent, nullos emittunt faucibus ignes.
Accipiunt redduntque jubar, quod Phoebus ab alto
Effundit cum perque aethera spargit apertum.
Ipse ergo aeternis illo quoque tempore flammis
Aestuat ardentesque jacit per inane sagittas
Et superas Titan radiis fulgentibus auras
Imbuit illaesumque jubar diffundit ab alto.
Ac tibi si latitat puroque nigrescit Olympo,
Est aliquid medium, quod sese opponat et umbram
Corpore nigrantem longe protendat opaco
Atque alios tenebris populos involvat et alma
Luce alios tenuesque auras errantiaque astra
Posse frui plenoque sinat perfundier igne.
Non secus ac multa procerum comitante caterva
Per medias si forte vias insignis in ostro
Ingreditur princeps, dum fervet in aethere Phoebus,
Ardentes olli aurato suspensa bacillo
Purpura defendit radios Solemque recondit,
Ad circumfùsam non pertinet umbra coronam.
Quis6 tamen, Aonides, quis tantum immanibus ausis
Tollitur et rutilae vitales lampadis ignes
Praeripit, heu, miseris mortalibus atque nitentes
Confundit caeca involvens caligine terras?
Principio ne fixa alte aut errantia credas
Sydera posse dei nitidos obducere vultus.
Fixa7 procul vastas distant disjuncta per oras
Et rutilant splendore pari nosque inter et ignem
Phoebeum subeunt nunquam, ac si forte subirent,
Haud fusco ardentem celarent lampada velo.