# De solis ac lunae defectibus 3.133-181

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus, LIBER TERTIUS, lines 3.133-3.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/3.133

Hinc tibi9 susceptum res apta reflectere lumen
Et late circum diffundere si satis, amplis
Discedat vitrea spatiis a lente, videbis,
Objectae vitro molis quod singula mittunt
Puncta jubar, sese in totidem conjungere punctis
Protinus atque adeo assimili sub imagine formam
Pingere nativisque ita quaeque coloribus illic
Reddere distincta, ut nullus tam possit Apelles
In tabula, nullus spectantem ita fallere Zeuxes.
Invertit positus tamen, ut, quae dextera molis
Pars est, hanc latere a laevo tibi reddat imago,
In dextrum laevam pellat latus altaque ad imum
Dejiciat, quaeque ima jacent, sublimia tollat.
Hinc10 oculi in gremio quae lens crystallina pendet,
Transmissos cogit radios et pingit in imo
Invertens fundo quaecumque objecta tuemur.
Quae si forte parum, ut senibus, tumet aut nimis ipsi
Rem spectandam oculo libet admovisse, ut imago
Tendatur fundo excrescens partesque minutae
Se mole exhibeant: majori nec tamen acrem
Confusae effugiant visum, lens vitrea turgens
Ante oculum solet extrorsum suspendier, ut jam
Incipiant sensim radii se flectere et ante
Quam se oculo immittant, ad sese accedere, in ipso
Dum detorti iterum jungant se denique fundo
Nec dubium tristi fallant caligine visum.
Sic veterum monumenta virum confusaque scripta
Perlegimus saepe atque exesa numismata lentem
Trans vitream simul et distincta et mole videmus
Majore atque oculo vix non contacta tuemur.
Praeterea11 vitrea quo longius absit imago
A lente, hoc etiam mage tenditur et majores
Particulas rerum, disjunctas et mage pingit.
Ac reliquum12 si forte jubar secluditur atque
Externum a picta removetur imagine lumen,
Quod reliquis Terrae deflexum a partibus atque
Aeriis detortum auris circumvolat, ipsa
Clarior et longe distinctior extat imago
Nec caliganti turbantur nube colores.
Inde tubum13 tendunt, obscuris horreat imum
Cui tenebris gremium summoque in vertice lentem
Infigunt vitream, cui frons vix utraque quidquam
Turgeat extremoque fere pingatur imago
Amplior in fundo. Tubulo lens altera laevi
Jungitur incurvis multo mage frontibus apta,
A picta tantum, quae distet imagine, quantum
Curvatura sui poscit turgentior orbis
Spectantisque oculus, distincta ut forma videri
Possit et haud dubio finitus limite margo.

---

Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml.
